- ALIMENTARII Pueri et puellae
- ALIMENTARII Pueri et puellaeab Imperatore Traiano primitus instituti, ab Hadriano postmodum liberalitatis aliquod merementum accepêre. Pius dein, in honorem Faustinae, novas puellas ascribi fecit, quas Faustimanas appellavit. Post quem Marcus et Verus ob coniunctionem et participationem Imperii, novorum nominum pueros et puellas adscribi praeceperunt, apud Iul. Capitolin. in Marco Antonino Philos. c. 7. Antonini mox ipse nomen recepit ---- et Verum eum appellavit ---- filiamque suam Lucillam fratri despondit. Ob hanc coniunctionem pueros et puellas novorumnominum (ita enim corrigit Salmas. pro hominum) frumentariae perceptioni adscribi praeceperunt. Dicit, novorum nominum: Cum enim darent nomina sua, qui adscribendi erant huic frumentariae perceptioni, pueri puellaeque, ideo novorum nommum dicuntur; quod praeter illos et illas, quarum nomina iam habebantur adscripta, quasque iam instituerant priores Imperatores novi isti, Marci et Veri iussu, ascribebantur, etc. Salmas. ad Capitolin. Vide quoque infra Novae puellae. Sic coloniarum quoque, municipiorum et aliarum Urbium pauperibus alimenta instituere saepe soliti sunt boni Principes: cuius liberalitatis exstant hodieque testes multi lapides. Imo nec solos Principes, sed et privatos interdum, genus hoc liberalitatis usurpâsse, restatur de se verba faciens Plinius Sun. Ep. 8. l. 1. et Ep. 18. l. 2. Vide quoque hic infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.